Cambio Scena - Commodo e Lucilla, in un carro da viaggio in strada per incontrare Marco Aurelio.


2.1.1 COMMODUS: Existimas eum moriturum esse?
2.1.2. LUCILLA: decem annos iam cotidie moritur.
2.1.3 COMMODUS: Nisi vere moribundus esset, ne nos convocavisset...
2.1.4 LUCILLA: fortasse sincere nos desiderat
2.1.5 COMMODUS: Atque ...non arcessivisset senatores...
2.1.6 LUCILLA: iam satis, Commode. Post quindecim dies quam iter fecimus, ob tuam perpetuam coniurationem mihi caput dolet.
2.1.7 COMMODUS: Consilium coepit, quod nuntiabit! Me Caesarem creabit... Primum omnium ...cum id fiet . eum magnis honoribus cumulabo, ludis maiestate eius dignis.
2.1.8 LUCILLA: In praesens tempus, primum omnium, calida lavabor.

[Il carro si ferma]


2.2.1 MILITES: Princeps...Ferme advenimus, princeps...Princeps...
2.2.2. COMMODUS: Ubi est Caesar?
2.2.3 MILES: in loco quo bellum gestum est. Ad bellum profecti sunt abhinc undeviginti dies. Saucii nunc etiam adveniunt.

[Commodus ordina il suo cavallo e chiede alla sorella di baciarlo...]


2.3.1 COMMODUS: equum! ...osculum?

[Maximus e Marco si incontrano in prossimita. del campo di battaglia...]


2.4.1 MARCUS: Rursus tuam virtutem militarem adhibuisti, Maximum; postremumque, spero.
2.4.2. MAXIMUS: Nullus hostis superest contra quem pugnare, Caesar.
2.4.3 MARCUS: Semper cum aliquo pugnandum est. Quomodo maximum Romanorum spectatae virtutis ducem remunerari potero?

[Maximus ci pensa un attimo, stanco, poi risponde semplicemente...]


2.5.1 MAXIMUS: .me mittendo?
2.5.2. MARCUS: Ah...Domum...

[Marco e Maximus camminano insieme dopo la battaglia, tra i soldati che urlano il loro nome]


2.6.1 MAXIMUS: Tibi honorem tribuunt, Caesar.
2.6.2. MARCUS: Tibi, Maxime. Tibi honorem tribuunt.

[Maximus si ferma e solleva la spada trionfalmente. Nella distanza, Commodo e le sue guardie arrivano a cavallo...]


2.7.1 COMMODUS: ...Non adfui? Non adfui proelio?
2.7.2. MARCUS: ab omni bello afuisti!
2.7.3 COMMODUS: Macte virtute! hecatomben faciam ut honori triumpho tuo sit.
2.7.4 MARCUS: omitte hecatomben, atque Maximo honores tribue! Ipse victorem discessit.
2.7.5 COMMODUS: Dux.
2.7.6 MAXIMUS: Princeps.
2.7.7 COMMODUS: Roma tibi salutem dicit atque ego te ut fratrem amplector. Iam multum temporis effluxit, iucundissime amice.
2.7.8 MAXIMUS: Princeps.
2.7.9 COMMODUS: Hic, pater, in me innitere.
2.7.10 MARCUS: tempus est iam hinc abire me.

[Commodo appare imbarazzato dal fatto che il padre non accetti il suo aiuto e guarda Maximus con invidia e disdegno. Marco sale sul suo cavallo e Maximus velocemente passa la sua spada a Quinto per poter aiutare Marco a comporsi in sella]


2.8.1 MARCUS: Haecne est gloria Urbis?

[La scena si sposta in una tenda dove si celebra la vittoria]


2.9.1 BACKGROUND: ...eramus tres legiones contra quattor milia germanorum...
2.9.2. MAXIMUS: Dux! Incolumis?
2.9.3 QUINTUS: Salvus.
2.9.4 MAXIMUS: est dis aliquid leporis.
2.9.5 QUINTUS: dii te adamant.
2.9.6 VALERIUS: in castra, Dux, aut in urbem redis?
2.9.7 MAXIMUS: domum peto. Ad mulierem, filium, frumenta redeo.
2.9.8 QUINTUS: Maximus agricola. Incredibile est quomodo hoc fiat.
2.9.9 MAXIMUS: Quinte, humus faciliter eluitur quam sanguis.
2.9.10 COMMODUS: Hic est.
2.9.11 MAXIMUS: Princeps.
2.9.12 COMMODUS: Senator Gaius, Senator Falcus...Cave Gaium, tuo auri venenum infundet et quondam expergisceris atque modo dices: .Res Publica! Res Publica! Res Publica!.
2.9.13 GAIUS: Cur non? Urbs ut res publica condita est.
2.9.14 COMMODUS: Scilicet, atque in Re Publica, Senatus summum imperium tenet. .Sed hoc certe minime Caii senatoris animus permotus est...
2.9.15 FALCO: Quid sentis, Dux? Imperatorine an Senatui faves?
2.9.16 MAXIMUS: Militi in hostes intuendi opportunitas est, Senator.
2.9.17 GAIUS: haud dubie, cum excercitui praesis, multum valere in re publica possis.
2.9.18 COMMODUS: te admoni, sed te eripiam...Senatores... Mihi opus erunt viri tuae rationis.
2.9.19 MAXIMUS: Quomodo te iuvabo, princeps?
2.9.20 COMMODUS: Scis quod sit imperare. Iube, milites quod iussi sunt faciunt, proelium vincitur. Senatores illi conspirant et certant et adulant et coniurant. Maxime, nobis urbs ex manibus hominum in re publica exercitatorum eripienda est. Tibi confidere potero in discrimine?
2.9.21 MAXIMUS: Princeps, cum primum pater tuus mihi commeatum dabit, in animo habeo domum redire.
2.9.22 COMMODUS: Domus...nemo hoc meruit magis quam tu. Sed noli praeter modum acquiescere - fieri potest ut brevi tempore tuo auxilio mihi opus sit. Lucilla adest - sciebasne? Numquam memoria tui ex animo discessit. Atque nunc dux fortissimus es...

[CAMBIO SCENA - Lucilla e Marco Aurelio]


2.10.1 MARCUS: Utinam vir nata esses. Qualis Caesar factus esses!
2.10.2. LUCILLA: Pater.
2.10.3 MARCUS: Fortis fuisses. Mecum quaero num etiam iustus fuisses.
2.10.4 LUCILLA: Fuissem quod tu voluisses.
2.10.5 MARCUS: Oh. Belle iter fecistis?
2.10.6 LUCILLA: Iter longum atque incommodum. Cur veni?
2.10.7/td> MARCUS: Opem peto ab te, pro fratre tuo.
2.10.8 LUCILLA: Scilicet.
2.10.9 MARCUS: Te amat, semper te amavit. Nunc cum maxime te requiret. Iam satis negotiorum. Animo fingimus ut tu piam filiam et me patrem bonus esse.
2.10.10 LUCILLA: Nonne est hoc amoenum simulatum?

[CAMBIO DI SCENA - Maximus arriva al campo. Si reca nella tenda di Marco Aurelio...]


2.11.1 MAXIMUS: Me arcessivisti, Caesar? ...Caesar?
2.11.2 MARCUS: Me rursus certiorem fac, Maxime: cur sumus hic?
2.11.3 MAXIMUS: Pro imperii gloria, Caesar.
2.11.4 MARCUS: Ita est, ita plane est. Nunc reminiscor. Tabulam illam vides, Maxime? Hic est mundus quem creavi. In annos quinque et viginti urbes cepi, sanguinem profudi, imperium extendi. Posteaquam imperator factus sum, quattuor modo annos sine bello expertus sum. Quattuor annos imbelles ex viginti. Atque quam ob rem?
2.11.5 MAXIMUS: Caesar, tua vita...
2.11.6 MARCUS: Quaeso, quaeso, noli me Caesarem appellare. Veni, quaeso, hic side. Familiarem sermonem conferamus; simpliciter, ut viri. Maxime, loquere igitur.
2.11.7 MAXIMUS: Quinque milia meorum militum foris versant, in algido luto. Tria milia eorum vulnere affecti et lacerati. Duo milia eorum numquam hinc excedent. Non putem sine causa eos pugnavisse atque mortem obisse.
2.11.8 MARCUS: Quid putes igitur?
2.11.9 MAXIMUS: Pugnaverunt pro TE et pro Urbe.
2.11.10 MARCUS: Quid est Urbs, Maxime?
2.11.11 MAXIMUS: Magnam partem locorum in orbe terrarum vidi: mores feros, saevos, truces inveni. Roma est lux.
2.11.12 MARCUS: Verumtamen numquam illic adfuisti. Quot mutavit non crevisti. Moriturus sum, Maxime; cum vir suae vitae finem sentit, vult scire se non sine cause vixisse. Quo modo de me conmemorabunt posteri? ut philosophus aut vir militaris aut tyrannus? Aut imperator ero qui Romae veram naturam suam reddidit? Umbra olim erat id quod erat Roma, ita fragilis ut flatus delere potuerit. Sic fragilis. et timeo ne, ante exactam hiemem, ipsa pereat.
2.11.13 MARCUS: Maxime, nunc susurramus, una tu et ego. Habes filium? Mihi de domo tua narra!
2.11.14 MAXIMUS: Domus mea in colli supra Trujillum nititur. Locus amoenus.saxa rosea quae sole utuntur, culina in aperto odoribus imbuta: die aromatum ac nocte iasminorum. Apud cancellos praegrandis populus stat. Fici, mala, pira. Humus, Marce, nigra: nigra ut mulieris meae coma. Ordines uvarum ad meridiem, olivarum ad septentrionem spectantes. Mannuli indomiti apud domum ludunt, filium meum delectantes: aliquis ex eis esse vult.
2.11.15 MARCUS: Quamdiu abes a domo tua?
2.11.16 MAXIMUS: Duo annos, ducentos sexaginta et quattuor dies, et hodie mane.
2.11.17 MARCUS: Tibi invideo, Maxime. Domus amoena...operae pretium est armis eam defendere? . Ante quam domum revertas, tibi extremum mandatum impendet.
2.11.18 MAXIMUS: Quod iubes, Caesar?
2.11.19 MARCUS: Me extincto, volo te defensorem Urbis esse. Summam rerum omnium tibi permittam ut hoc unum facias: ut potestatem populo Romano reddas, atque corruptionem quae Urbem diruit conficias. Assentieris magno honori quem tibi praebui?
2.11.20 MAXIMUS: Assentiero? Ex animo, minime.
2.11.21 MARCUS: Maxime, satis causae est quare tu deligaris.
2.11.22 MAXIMUS: Sed certe praefectus, senator, peritus quidam in Urbe, in re publica excercitatus...
2.11.23 MARCUS: Sed non infectus es vitiis Urbis.
2.11.24 MAXIMUS: Et Commodus?
2.11.25 MARCUS: Commodo non est honestas, iam a pueris hoc sciebas. Commodus in imperio esse non potest. Minime decet. Tu es filius quem gignere debebam. Commodus consilio meo assentietur. Compertum habet te spem in exercitus fide ponere posse.
2.11.26 MAXIMUS: Ad cogitandum spatium a te postulo.
2.11.27 MARCUS: Scilicet. Ad solis occasum acceperis, spero. Nunc me ut filium amplectere et seni stragulum alium trade.